monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 344

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 344
Genus est multarum formarum per unum nomen complexio, ut animal; formae eius, ut homo, leo, equus et cetera. sed nonnumquam aliquae formae ita generi subiciuntur, ut etiam ipsae aliis sub se positis genus esse possint, ut hominum genus, quod animali forma est, barbaris et Romanis genus, usque eo genus esse potest, donec cius formas dividens ad individuum aliquid venias; ut si homines dividas in masculos et feminas, item masculos in pueros, adulescentes et senes, item pueros in infantes et loquentes, item puerum si velis dividere in Catamitum aut alium quempiam certae personae puerum, non est genus, quod iam ad individuum pervenit. uti autem eo genere debemus, quod est praesenti negotio proximum, ut si de homine quaeratur, eius genus animal debemus assumere, quod ei proximum est. nam si substantiam dixerimus, quantum ad rationem pertinet, verum est, quantum ad necessitatem, superfluum.